Vergil, Georgics (XML Header) [genre: poetry] [word count] [lemma count] [Verg. G.].
<<Verg. G. 4.370 Verg. G. 4.400 (English) >>Verg. G. 4.435

4.387Est in Carpathio Neptuni gurgite vates
caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor
et iuncto bipedum curru metitur equorum.
4.390Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit
Pallenen, hunc et Nymphae veneramur et ipse
grandaevus Nereus; novit namque omnia vates,
quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur;
quippe ita Neptuno visum est, immania cuius
4.395armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
expediat morbi causam eventusque secundet.
Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
orando flectes; vim duram et vincula capto
4.400tende; doli circum haec demum frangentur inanes.
Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus,
cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est,
in secreta senis ducam, quo fessus ab undis
se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
4.405Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis,
tum variae eludent species atque ora ferarum
Fiet enim subito sus horridus atraque tigris
squamosusque draco et fulva cervice leaena,
aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis
4.410excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes,
tanto, nate, magis contende tenacia vincla,
donec talis erit mutato corpore, qualem
videris, incepto tegeret cum lumina somno.”

4.415Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem,
quo totum nati corpus perduxit; at illi
dulcis compositis spiravit crinibus aura
atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens
exesi latere in montis, quo plurima vento



Vergil, Georgics (XML Header) [genre: poetry] [word count] [lemma count] [Verg. G.].
<<Verg. G. 4.370 Verg. G. 4.400 (English) >>Verg. G. 4.435

Powered by PhiloLogic